- GORLITIUM vulgo GORLITZ
- GORLITIUM, vulgo GORLITZurbs primaria et permunita Lusatiae sup. inter paludes: aedificiorum nitore atque frequentia clara, ut et murorum foslarumque ambitu; situ montoso, Nislae fluminis propinquitate firma, ex quo molitores, cerevistii, tinctores, aliique eius op. cives magnas commoditates pericipiunt eius transitus ponte ligneo, tecto percommode clauso, opportune coniungitur. Opp. ipsum primâ fundatione constructum A. C. 1131. eius annales perhibent. Funesto vero deinde incendio, A. C. 1331. imitis Vulcani severitate consumptum, ut ne unica quidem domus remanserit: post eam autem tuinam, Anno fere octavo venuste repatatum: Bohemiae regno subditur, sicut et Lusatia. Ioh. Matal. Metell. Antea sub Bohemiae Rege, nunc sub Electores Saxoniae. 4. leuc. a Budissina in Ort. 2. a confin. Bohemiae. Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.